Strona główna » piens.pl - Polska i Wiara ma sens » Różaniec Święty po łacinie

Różaniec Święty po łacinie

SIGNUM SANCTAE CRUCIS

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen

SYMBOLUM APOSTOLORUM

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, de- scendit ad infernos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam. Amen.

ORATIO DOMINICA

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua si- cut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidia- num da nobis hodie; et dimitte nobis debita no- stra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

SALUTATIO ANGELICA

Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedi- cta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, mater Dei, ora pro no¬bis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

DOXOLOGIA IN HONOREM SANCTISSIMAE TRINITATIS

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saecu- lorum. Amen.
ORATIO FATIMAE

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.

RÓŻANIEC ŚWIĘTY PO ŁACINIE

(Latin Rosary Glorious)

Mysteria Gaudiorum

1.    Beata Maria Virgo ab Angelo salutatur.
2.    Beata Maria Virgo Elisabeth visitat.
3.    Iesus Christus in Bethlehem nascitur.
4.    Iesus infans in templo praesentatur.
5.    Iesus puer in templo inter doctores invenitur.

Mysteria Dolorum

1.    Iesus Christus, in horto orans, sanguinem sudat.
2.    Iesus Christus ad columnam flagellis caeditur.
3.    Iesus Christus spinis coronatur.
4.    Iesus Christus, morte condemnatus, Calvariae locum, crucem baiulans, petit.
5.    Iesus Christus, cruci affixus, coram Matre sua moritur.

Mysteria Gloriae

1.    Resurrectio Iesu Christi.
2.    Ascensio Iesu Christi.
3.    Spiritus Sancti upra beatam Mariam Virginem et discipulos descensus.
4.    Assumption beatae Mariae Virginis in caelum.
5.    Beatae Mariae Virginus coronatio itemque Angelorum et Sanctorum gloria.

Na koniec:
V. Deus, cuius Unigenitus per vitam mortem et re- surrectionem suam nobis salutis aeterne praemia comparavit: concede, quaesumus; ut, haec mysteria sanctissimo beatae Mariae Virginis Rosario recolen- tes, et imitemur quor continent, et quod promittunt, assequamur. Per eumdem Dominum. Amen.

SANCTE MICHAEL ARCHANGELE

Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio; contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperat illi Deus; supplices deprecamur: tuque, Prin- ceps militiae coelestis, Satanam aliosque spiritus ma- lignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute in infernum detrude. Amen.

Dodaj komentarz

Twój adres email nie zostanie opublikowany. Pola, których wypełnienie jest wymagane, są oznaczone symbolem *

%d bloggers like this: